monumenta.ch > Seneca Maior > 3
Seneca Maior, Controversiae, 4, Casus II <<<     >>> Casus IV

Casus III

0  Exul raptae pater: IMPRUDENTIS CAEDIS DAMNATUS QUINQUENNIO EXULET. RAPTA RAPTORIS MORTEM AUT INDOTATAS NUPTIAS OPTET. (Quidam,) cum haberet filiam et filium, imprudentis caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est. raptor ad patrem puellae se contulit, impetravit ab illo, ut iuberet filiam nuptias optare et epistulam daret ad filium. fratre auctore mortem optavit puella. pater rediit; abdicat filium. 1  Quomodo me excusabo rei publicae, cui duos abstuli? neutrum mea culpa: in altero me fortuna decepit, in altero filius. Filia etiam fratri paruit, filius nec patri. 'Per humanos' inquit 'errores': agnovi preces meas. 'Potes omnibus' inquit 'ostendere, hominem quam non possis occidere. ' Scis me civem debere rei publicae: hoc intererit tamen, quod imprudentes occidimus, prudentes servavimus. Aliquem in exilio infra fortunam meam vidi. 2  Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. Pervenit ad patrem, non pepercit eius pudori. at ego querebar, quod absenti fecit iniuriam. Non possum ob hoc abdicari, quod lege factum est. Non potuisti, pater, de iniuria iudicare, quam non noveras. Multa nobis extorquentur, quae nolumus scribere; et tu in ea fortuna eras, in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat, qui etiam in patria facere iniuriam posset. Quia sciebat malam, causam suam egit apud eum, qui illam non noverat. Redit superbus, iubebet nos optare nuptias, cogebat; videbatur sic et illic coegisse. Aliquid tamen epistulis consecutus est: nemo umquam tardius perit. Collegit ingentem numerum perditorum, expugnavit domum, vexavit puellam. haec tibi raptor non narraverat. 3  Extra. LATRO aiebat semper invisum esse, qui reum alium pro se subiceret. non oportere hic derivari factum in sororis voluntatem. qui defendit, inquit, crimen, auditur tamquam reus; qui transfert, tamquam accusator. malo autem loco est qui habet rei fortunam, accusatoris invidiam. 4  ASINIUS POLLIO dicebat colorem in narratione ostendendum, in argumentis exequendum. non prudenter facere eos, qui in narratione omnia instrumenta coloris consumerent, nam et plus illos ponere quam narratio desiderasset et minus quam probatio.
Seneca Maior HOME